Scr. in Formiano x K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.
sed haec, ut scribis, cito sciemus.
interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens. acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam aut quo me pacto geram. demittamne me penitus in causam? non deterreor periculo
-- --
sed dirumpor dolore. tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? αἰδέομαι Τρῶας
nec solum civis sed etiam amici officio revocor;
etsi frangor saepe misericordia puerorum.