Scr. Menturnis ix K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut
-- --
aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶς. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητος tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic
fugae praestitit?
itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus [ad urbem] proponitur, quinia timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres
-- --
quid faciendum putes primum πρὸς τὸ ἀσφαλές (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est. is enim
splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.