Scr. Capuae v K. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.
Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus in† consilio. Cato
enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime
-- --
opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.