Scr. imi Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis
enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi.
responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—. utrum igitur
inquies mavis?
responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.
Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. o perditum latronem! o vix ullo otio
compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. haec optima in malis, quoniam illius
-- --
alterum consulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.