Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.21 Cic. Att. 7.22 (English) >>Cic. Att. 7.23

Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.

7.22.1

pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostrised non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus.

7.22.2recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies. cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.21 Cic. Att. 7.22 (English) >>Cic. Att. 7.23

Powered by PhiloLogic