Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.25 Cic. Att. 7.26 (English) >>Cic. Att. 8.1

Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49). CICERO ATTICO SAL.

7.26.1

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, quotiens exorior. ego enim nunc <primum> paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, si te/ secundo lúmine hic offéndero
respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.

7.26.2 quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! pro tuis rebus gestis amplissimis) inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.

7.26.3 de HS X_X_ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.

LIBER OCTAVVS AD ATTICUM


Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 7.25 Cic. Att. 7.26 (English) >>Cic. Att. 8.1

Powered by PhiloLogic