Scr. in Tretulano v Id. Dec. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum
delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile.
sed quid si hoc melius?
<saepe> opportune dici
videtur ut in hoc ipso. sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητος debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica
-- --
libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius.
sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis,
ποῦ σκάφος τὸ τῶν Ἀτρειδῶν;
mihi σκάφος unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, quid fiet, cum erit dictum, dic,
M. Tulli?
—σύντομα Cn. Pompeio adsentior.
ipsum
-- --
tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis. verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi.
Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.
de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere,
-- --
si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti.
venio ad Piraeea,
in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus Piraeea
scripserim, non Piraeum
(sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim <in>.
non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de
oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium,
máne ut ex portu ín Piraeum
(malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium cuius
-- --
fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi,
heri áliquot adulescéntuli coíimus in Piraéum,
et idem,
Mercátor hoc addébat, captam e Súnio.
quod si δήμους oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberans.