Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO SAL.
multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.
de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re
publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.
-- --
reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui
illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. quid senties igitur?
inquis. nihil
scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.