Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
mihi molestior <lippitudo> erat etiam quam ante fuerat. dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio
amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram
-- --
ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua
-- --
consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me sententiam.