ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae
ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque <se>,
si vellet, expedire posset.
-- --
quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros certiores faciatis. ego
-- --
ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.