valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti
prodesse posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse
quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset