Scr. in Formano iv Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare Superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte
qua re impediar atque adliger. nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. non
-- --
me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. is enim me ab optimatibus ait conscindi.
quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant. sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. <hunc> propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεις ex oppidis, quos honores! metuunt
inquies. credo, sed me hercule illum magis. huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicumque sunt, αἰδέομαι Τρῶας.
etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum
haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem aliquid
? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.