Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 8.8 Cic. Att. 8.9 (English) >>Cic. Att. 8.10

Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.

8.9.1

epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut testatum esse velim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est aliquid impertias temporis, non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo.

8.9.2 sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille

-- --

ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est pro tuis rebus gestis amplissimis (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! num igitur peccamus? minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius quam proposueram.

8.9.3 ego Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere συνδιημερεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.

-- --

8.9.4 vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat. quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend., Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones xi <K.> Luceria. sed hoc τέρας horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 8.8 Cic. Att. 8.9 (English) >>Cic. Att. 8.10

Powered by PhiloLogic