Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.]. | ||
<<Cic. Att. 9.9 | Cic. Att. 9.10 (English) | >>Cic. Att. 9.11 |
9.10.2
Sulla potuit ,ego non potero ?
9.10.3
9.10.4
sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant .quod si iste Italiam relinquet ,faciet omnino male et ,ut ego existimo ,ἀλογίστως ,sed tum demum consilia nostra commutanda erunt .
tantum modo Gnaeus noster ne ,ut urbem ἀλογίστως reliquit ,sic Italiam relinquat .
sed venio -- --
ad consultationem tuam .si Gnaeus Italia cedit ,in urbem redeundum puto ;quae enim finis peregrinationis ?
9.10.5
ego si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit ,longius bellum puto fore ;sin Italiam relinquit ,ad posterum bellum ἄσπονδον strui existimo .
ego quidem tibi non sim auctor ,si Pompeius Italiam relinquit ,te quoque profugere .summo enim periculo facies nec rei publicae proderis ;quoi quidem posterius poteris prodesse ,si manseris .
9.10.6
quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem ,ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse ;sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare .
ego vero nulla epistula significavi ,si Gnaeus Italia cederet ,ut tu una cederes ,aut si significavi ,non dico fui -- --
inconstans sed demens .
nihil relinquitur nisi fuga ,cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi .
9.10.7
si M '.Lepidus et L .Volcacius remanent ,manendum puto ,ita ut ,si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi ,hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare .
quid si
Lepidus et Volcacius discedunt ?plane ἀπορῶ .quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo .
9.10.8
interea non dubito quin in Formiano mansurus sis .commodissime enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεις .
tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te .
cras scribam plura et ad omnia ;hoc tamen dicam ,non paenitere me consili de tua mansione ,et quamquam magna sollicitudine ,tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione ,maneo in sententia et gaudeo te mansisse .
9.10.9
tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste ., postea si opus fuerit ,non erit difficile ,et illi ,quoquo tempore fiet ,erit ἀσμένιστον ;sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget ,sincere ,temperate ,prudenter ,valde videro et consideratius -- --
utilitati nostrae consuluero .
Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.]. | ||
<<Cic. Att. 9.9 | Cic. Att. 9.10 (English) | >>Cic. Att. 9.11 |