Scr. in Formiano xiii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti
sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta.
in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos
-- --
vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi,
victores praesertim et armati, vim et manus adferent.