Scr. in Formiano ix K Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
οὐκ ἔστ' ἔτυμος λόγος, ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius quidem rei melior Dolabella.
tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed
-- --
ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.
tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo tardior ad
discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat . . . peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc
-- --
λάπισμα; magnas habet certe copias et habebit non Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην. αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεις
inquit Πλάτων οἶσθ’ ὅτι μεμιγμέναι ἀνάγκαις.
illa ἀλίμενα video tibi non probari. quae ne mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus.
viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent fortiores.
de Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.
-- --