Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 9.17 Cic. Att. 9.18 (English) >>Cic. Att. 9.19

Scr. Arpini v K Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. 9.18.1 utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa, veni igitur et age de pace. meone inquam arbitratu? an tibi inquit ego praescribam? sic inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo. tum ille, ego vero ista dici nolo. ita putabam, inquam; sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum. summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, ut deliberarem. non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

9.18.2 reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια! in qua erat ἥρως Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum.

9.18.3 illa tamen κατακλεὶς illius est odiosa quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad omniaque esse descensurum. vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti? certe. cedo reliqua. quid? continuo ipse in Pedi Norbanum, ego Arpinum; indeexspecto equidem λαλαγεῦσαν illam tuam. tu malim

-- --

inquies actum ne agas. etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt

9.18.4 sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea videamus hoc quorsum evadat. extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et πολιτικήν! valde tuas litteras nunc exspecto.



Cicero, Epistulae ad Atticum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Att.].
<<Cic. Att. 9.17 Cic. Att. 9.18 (English) >>Cic. Att. 9.19

Powered by PhiloLogic