pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam
si una fuissemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit
nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis
-- --
quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero? sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum
esse.