Scr. in Formiano iii Id. Mart. a. 705(49).
CICERO ATTICO SAL.
scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit
autem eo ipso die ille celeripes
quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi
animulae instillarunt; recreatum enim me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec
ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem.
-- --
immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac
-- --
parte, si illim beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίας crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.
extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit. nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et
scribe quantum potes.
-- --
in Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt