Cicero, Epistulae ad Brutum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. ad Brut.]. | ||
<<Cic. ad Brut. 2.3.1 | Cic. ad Brut. 2.3.4 (English) | >>Cic. ad Brut. 2.4.1 |
2.3.2Antonius adhuc est nobiscum , sed medius fidius et
moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum
furor excipiat . plane aestuo . quod si scirem quid tibi
placeret , sine sollicitudine essem ; id enim optimum esse
persuasum esset mihi . qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat .
2.3.3Cassius noster Syriam , legiones
Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab
exercitu ipso arcessitus . ego scripsi ad Tertiam sororem
et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime
gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique
visum esset .
legi orationes duas tuas , quarum altera Kal . Ian . usus
es , altera de litteris meis , quae habita est abs te contra
Calenum . nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem .
nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur ; iam concedo ut vel Philippici vocentur , quod tu
quadam epistula iocans scripsisti .
duabus rebus egemus , Cicero , pecunia et supplemento ;
quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum
istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam
vel actione in senatu , altera quo magis est necessaria neque
meo exercitui magis quam reliquorum , hoc magis doleo
Asiam nos amisisse ; quam sic vexari a Dolabella audio
ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio
Treboni . vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit .
Cicero , filius tuus , sic mihi se probat industria , patientia ,
labore , animi magnitudine , omni denique officio ut prorsus
numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius .
qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum
-- --
2.3.4
2.3.5
2.3.6
Cicero, Epistulae ad Brutum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. ad Brut.]. | ||
<<Cic. ad Brut. 2.3.1 | Cic. ad Brut. 2.3.4 (English) | >>Cic. ad Brut. 2.4.1 |