Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.1.3 Liv. 1.1.11 (English) >>Liv. 1.3.1

1.1.8postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.

1.1.9inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.

1.1.10ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt;

1.1.11Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

ch. 2 1.2.1 bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae fuerat, praelatum sibi aduenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.

1.2.2neutra acies laeta ex eo certamine abiit: uicti Rutuli: uictores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.

1.2.3inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus nouae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma Rutulis iunxit.

1.2.4Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.1.3 Liv. 1.1.11 (English) >>Liv. 1.3.1

Powered by PhiloLogic