1.pr.13cum bonis potius
ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque, si,
ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut
orsis tantum operis successus prosperos darent.
ch. 1
1.1.1
iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros
saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti
iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper
auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse;
1.1.2casibus
deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione
ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene
ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum maris
Hadriatici sinum,
1.1.3Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant
pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et
in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque
inde Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati.
1.1.4Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum
initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in
Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem
agrum tenuisse.
1.1.5Troia et huic loco nomen est. ibi
egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil
praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris
agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca
ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris
concurrunt.
1.1.6duplex inde fama est. alii proelio uictum Latinum
pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt:
1.1.7alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa
canerent processisse Latinum inter primores ducemque
aduenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde
qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue
quaerentes in agrum Laurentinum exissent,