Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.pr.11 Liv. 1.1.4 (English) >>Liv. 1.1.11

1.1.1 iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse;

1.1.2casibus deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum maris Hadriatici sinum,

1.1.3Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque inde Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati.

1.1.4Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse.

1.1.5Troia et huic loco nomen est. ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.

1.1.6duplex inde fama est. alii proelio uictum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt:

1.1.7alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque aduenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.pr.11 Liv. 1.1.4 (English) >>Liv. 1.1.11

Powered by PhiloLogic