Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.12 | Liv. 1.1.6 (English) | >>Liv. 1.2.3 |
1.1.4Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum
initia ducentibus fatis , primo in Macedoniam uenisse , inde in
Siciliam quaerentem sedes delatum , ab Sicilia classe ad Laurentem
agrum tenuisse .
Troia et huic loco nomen est . ibi
egressi Troiani , ut quibus ab immenso prope errore nihil
praeter arma et naues superesset , cum praedam ex agris
agerent , Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca
ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris
concurrunt .
duplex inde fama est . alii proelio uictum Latinum
pacem cum Aenea , deinde adfinitatem iunxisse tradunt :
1.1.7alii , cum instructae acies constitissent , priusquam signa
canerent processisse Latinum inter primores ducemque
aduenarum euocasse ad conloquium ; percontatum deinde
qui mortales essent , unde aut quo casu profecti domo quidue
quaerentes in agrum Laurentinum exissent ,
1.1.8postquam audierit
multitudinem Troianos esse , ducem Aeneam filium Anchisae
et Ueneris , cremata patria domo profugos , sedem condendaeque
urbi locum quaerere , et nobilitatem admiratum gentis
uirique et animum uel bello uel paci paratum , dextra data
fidem futurae amicitiae sanxisse .
inde foedus ictum inter
duces , inter exercitus salutationem factam . Aeneam apud
Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates deos
domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium
data .
ea res utique Troianis spem adfirmat tandem
stabili certaque sede finiendi erroris . oppidum condunt ;
1.1.11Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat . breui stirpis
quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit , cui Ascanium
parentes dixere nomen .
1.1.5
1.1.6
1.1.9
1.1.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.12 | Liv. 1.1.6 (English) | >>Liv. 1.2.3 |