Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.9.13 | Liv. 1.10.5 (English) | >>Liv. 1.11.3 |
1.10.2Caeninenses Crustuminique
et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat .
lente agere his Tatius Sabinique uisi sunt : ipsi inter
se tres populi communiter bellum parant .
ne Crustumini
quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium
satis se impigre mouent ; ita per se ipsum nomen Caeninum
in agrum Romanum impetum facit .
sed effuse uastantibus
fit obuius cum exercitu Romulus leuique certamine docet
uanam sine uiribus iram esse . exercitum fundit fugatque ,
fusum persequitur : regem in proelio obtruncat et spoliat :
1.10.5duce hostium occiso urbem primo impetu capit . inde exercitu
uictore reducto , ipse cum factis uir magnificus tum factorum
ostentator haud minor , spolia ducis hostium caesi
suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium
escendit ; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset ,
simul cum dono designauit templo Iouis fines
cognomenque addidit deo :
1.10.6'Iuppiter Feretri ' inquit , 'haec
tibi uictor Romulus rex regia arma fero , templumque his
regionibus quas modo animo metatus sum dedico , sedem
opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me
1.10.7auctorem sequentes posteri ferent .' haec templi est origo
quod primum omnium Romae sacratum est . ita deinde dis
uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos
eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum
eius doni uolgari laudem . bina postea , inter tot annos , tot
bella , opima parta sunt spolia : adeo rara eius fortuna decoris
fuit .
1.10.3
1.10.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.9.13 | Liv. 1.10.5 (English) | >>Liv. 1.11.3 |