Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.9.16 Liv. 1.10.7 (English) >>Liv. 1.11.7

1.10.5duce hostium occiso urbem primo impetu capit. inde exercitu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designauit templo Iouis fines cognomenque addidit deo:

1.10.6'Iuppiter Feretri' inquit, 'haec tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me

1.10.7auctorem sequentes posteri ferent.' haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde dis uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum eius doni uolgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

ch. 11 1.11.1 dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.

1.11.2fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse.

1.11.3facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.9.16 Liv. 1.10.7 (English) >>Liv. 1.11.7

Powered by PhiloLogic