1.10.6'Iuppiter Feretri' inquit, 'haec
tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his
regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem
opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me
1.10.7auctorem sequentes posteri ferent.' haec templi est origo
quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde dis
uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos
eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum
eius doni uolgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot
bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris
fuit.
ch. 11
1.11.1
dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per
occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem
facit. raptim et ad hos Romana legio ducta
palatos in agris oppressit.
1.11.2fusi igitur primo impetu et clamore
hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem
Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat
ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita
rem coalescere concordia posse.
1.11.3facile impetratum. inde
contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus
etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit.
1.11.4utroque coloniae missae: plures inuenti qui propter ubertatem
terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde
frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis
raptarum.
1.11.5nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum
fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est,
nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.