Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.11.7 | Liv. 1.12.7 (English) | >>Liv. 1.13.3 |
1.12.3ut
Hostius cecidit , confestim Romana inclinatur acies fusaque
est . ad ueterem portam Palati Romulus et ipse turba
fugientium actus ,
1.12.4arma ad caelum tollens , 'Iuppiter , tuis '
inquit 'iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta
ieci . arcem iam scelere emptam Sabini habent ; inde huc
armati superata media ualle tendunt ;
1.12.5at tu , pater deum
hominumque , hinc saltem arce hostes ;
1.12.6deme terrorem Romanis
fugamque foedam siste . hic ego tibi templum Statori
Ioui , quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam
urbem esse ,
1.12.7uoueo .' haec precatus , ueluti sensisset
auditas preces , 'hinc ' inquit , 'Romani , Iuppiter optimus
maximus resistere atque iterare pugnam iubet .' restitere
Romani tamquam caelesti uoce iussi : ipse ad primores Romulus
prouolat .
Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab
arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum
foro spatium est . nec procul iam a porta Palati erat , clamitans :
'uicimus perfidos hospites , imbelles hostes ; iam
sciunt longe aliud esse uirgines rapere , aliud pugnare cum
1.12.9uiris .' in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum
iuuenum Romulus impetum facit . ex equo tum forte Mettius
pugnabat ; eo pelli facilius fuit . pulsum Romani persequuntur ;
et alia Romana acies , audacia regis accensa , fundit
Sabinos .
Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante
equo coniecit ; auerteratque ea res etiam Sabinos
tanti periculo uiri . et ille quidem adnuentibus ac uocantibus
suis fauore multorum addito animo euadit : Romani
Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant
proelium ; sed res Romana erat superior .
1.12.8
1.12.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.11.7 | Liv. 1.12.7 (English) | >>Liv. 1.13.3 |