Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.12.1 Liv. 1.12.9 (English) >>Liv. 1.13.6

1.12.6deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam urbem esse,

1.12.7uoueo.' haec precatus, ueluti sensisset auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' restitere Romani tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Romulus prouolat.

1.12.8Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palati erat, clamitans: 'uicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum

1.12.9uiris.' in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos.

1.12.10Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

ch. 13 1.13.1 tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies,

1.13.2dirimere iras, hinc patres, hinc uiros orantes, ne sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.12.1 Liv. 1.12.9 (English) >>Liv. 1.13.6

Powered by PhiloLogic