Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.12.10 Liv. 1.13.7 (English) >>Liv. 1.14.7

1.13.4silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. nec pacem modo sed ciuitatem unam ex duabus faciunt. regnum consociant: imperium omne conferunt Romam.

1.13.5ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur Quirites a Curibus appellati. monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in uado statuit, Curtium lacum appellarunt.

1.13.6ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas uiris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. itaque cum populum in curias triginta diuideret, nomina earum curiis imposuit.

1.13.7id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent.

1.13.8eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.

ch. 14 1.14.1 post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.

1.14.2igitur illorum poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur.

1.14.3eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Lauiniumque urbes renouatum est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.12.10 Liv. 1.13.7 (English) >>Liv. 1.14.7

Powered by PhiloLogic