Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.14.3 Liv. 1.14.11 (English) >>Liv. 1.15.8

1.14.8et cum, uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.

1.14.9inde subito exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique <auehi> cum eo uisi erant circumagerent frenis equos, terga uertunt;

1.14.10multoque effusius, quippe uera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant oppidum repetebant.

1.14.11non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, uelut agmine uno inrumpit.

ch. 15 1.15.1 belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et consanguinitatenam Fidenates quoque Etrusci fueruntet quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.

1.15.2itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit.

1.15.3quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere, obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.

1.15.4ibi uiribus nulla arte adiutis, tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.14.3 Liv. 1.14.11 (English) >>Liv. 1.15.8

Powered by PhiloLogic