1.13.7id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus
maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis
uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent.
1.13.8eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt.
Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati:
Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non
modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus
fuit.
ch. 14
1.14.1
post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium
pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud
Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
1.14.2igitur illorum
poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne
sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur.
1.14.3eam
rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt,
seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum
credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur
legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter
Romam Lauiniumque urbes renouatum est.
1.14.4et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius
atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates
nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam
tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant
bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod
inter urbem ac Fidenas est;
1.14.5inde ad laeuam uersi quia
dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium
populantur, tumultusque repens ex agris in urbem inlatus
pro nuntio fuit.
1.14.6excitus Romulus—neque enim dilationem
pati tam uicinum bellum poterat—exercitum educit, castra a
Fidenis mille passuum locat.