Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.13.5 Liv. 1.14.4 (English) >>Liv. 1.14.11

1.14.1 post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.

1.14.2igitur illorum poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur.

1.14.3eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Lauiniumque urbes renouatum est.

1.14.4et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est;

1.14.5inde ad laeuam uersi quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.

1.14.6excitus Romulusneque enim dilationem pati tam uicinum bellum poteratexercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.

1.14.7ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem exciuit. fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.13.5 Liv. 1.14.4 (English) >>Liv. 1.14.11

Powered by PhiloLogic