Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.13.6 | Liv. 1.14.5 (English) | >>Liv. 1.15.2 |
1.14.3eam
rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt ,
seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum
credebat . itaque bello quidem abstinuit ; ut tamen expiarentur
legatorum iniuriae regisque caedes , foedus inter
Romam Lauiniumque urbes renouatum est .
et cum his quidem insperata pax erat : aliud multo propius
atque in ipsis prope portis bellum ortum . Fidenates
nimis uicinas prope se conualescere opes rati , priusquam
tantum roboris esset quantum futurum apparebat , occupant
bellum facere . iuuentute armata immissa uastatur agri quod
inter urbem ac Fidenas est ;
1.14.5inde ad laeuam uersi quia
dextra Tiberis arcebat , cum magna trepidatione agrestium
populantur , tumultusque repens ex agris in urbem inlatus
pro nuntio fuit .
excitus Romulus —neque enim dilationem
pati tam uicinum bellum poterat —exercitum educit , castra a
Fidenis mille passuum locat .
ibi modico praesidio relicto ,
egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa
obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit : cum
parte maiore atque omni equitatu profectus , id quod quaerebat ,
tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis
prope portis hostem exciuit . fugae quoque , quae simulanda
erat , eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit .
et cum , uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante
equitatu , pedes quoque referret gradum , plenis repente
portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi
sequendique trahuntur ad locum insidiarum .
inde subito
exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem ; addunt
pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti
fuerant . ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene ,
quam Romulus quique <auehi > cum eo uisi erant circumagerent
frenis equos , terga uertunt ;
1.14.4
1.14.6
1.14.7
1.14.8
1.14.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.13.6 | Liv. 1.14.5 (English) | >>Liv. 1.15.2 |