Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.14.2 | Liv. 1.14.8 (English) | >>Liv. 1.15.6 |
1.14.6excitus Romulus —neque enim dilationem
pati tam uicinum bellum poterat —exercitum educit , castra a
Fidenis mille passuum locat .
ibi modico praesidio relicto ,
egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa
obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit : cum
parte maiore atque omni equitatu profectus , id quod quaerebat ,
tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis
prope portis hostem exciuit . fugae quoque , quae simulanda
erat , eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit .
et cum , uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante
equitatu , pedes quoque referret gradum , plenis repente
portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi
sequendique trahuntur ad locum insidiarum .
inde subito
exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem ; addunt
pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti
fuerant . ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene ,
quam Romulus quique <auehi > cum eo uisi erant circumagerent
frenis equos , terga uertunt ;
1.14.10multoque effusius , quippe
uera fuga , qui simulantes paulo ante secuti erant oppidum
repetebant .
non tamen eripuere se hosti : haerens in tergo
Romanus , priusquam fores portarum obicerentur , uelut
agmine uno inrumpit .
1.14.7
1.14.8
1.14.9
1.14.11
ch. 15
1.15.1
1.15.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.14.2 | Liv. 1.14.8 (English) | >>Liv. 1.15.6 |