1.14.11non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo
Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, uelut
agmine uno inrumpit.
ch. 15
1.15.1
belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et consanguinitate—nam
Fidenates quoque Etrusci fuerunt—et
quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta
finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt
populabundi magis quam iusti more belli.
1.15.2itaque non castris
positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris
praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra postquam
hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae
instructus intentusque Tiberim transit.
1.15.3quem postquam
castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere,
obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de
tectis moenibusque dimicarent.
1.15.4ibi uiribus nulla arte adiutis,
tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit;
persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac
situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi
magis quam praedae studio;
1.15.5eaque clade haud minus quam
aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores
Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos
indutiae datae.
1.15.6haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum
nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post
mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando,
non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
1.15.7ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quadraginta
deinde annos tutam pacem haberet.