Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.14.11 Liv. 1.15.8 (English) >>Liv. 1.16.8

1.15.5eaque clade haud minus quam aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos indutiae datae.

1.15.6haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.

1.15.7ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.

1.15.8multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam in pace habuit.

ch. 16 1.16.1 his immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.

1.16.2Romana pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam uidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella, tamen uelut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.

1.16.3deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae saluere uniuersi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti uolens propitius suam semper sospitet progeniem.

1.16.4fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manauit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio uiri et pauor praesens nobilitauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.14.11 Liv. 1.15.8 (English) >>Liv. 1.16.8

Powered by PhiloLogic