1.16.4fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum
regem patrum manibus taciti arguerent; manauit enim
haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio
uiri et pauor praesens nobilitauit.
1.16.5et consilio etiam unius
hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius,
sollicita ciuitate desiderio regis et infensa patribus, grauis,
ut traditur, quamuis magnae rei auctor in contionem prodit.
1.16.6'Romulus' inquit, 'Quirites, parens urbis huius, prima
hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit.
cum perfusus horrore uenerabundusque adstitissem petens
precibus ut contra intueri fas esset,
1.16.7"abi, nuntia" inquit
"Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis
terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita
posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resis
1.16.8tere posse." haec' inquit 'locutus sublimis abiit.' mirum
quantum illi uiro nuntianti haec fidei fuerit, quamque desiderium
Romuli apud plebem exercitumque facta fide immortalitatis
lenitum sit.
ch. 17
1.17.1
patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat;
necdum †a singulis, quia nemo magno opere eminebat in nouo
populo, peruenerat: factionibus inter ordines certabatur†.
1.17.2oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte
non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii
amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani
ueteres peregrinum regem aspernabantur.
1.17.3in uariis uoluntatibus
regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine
nondum experta.
1.17.4timor deinde patres incessit ne ciuitatem
sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium
inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur
aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum
inducebat.