Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.17.3 Liv. 1.17.11 (English) >>Liv. 1.18.7

1.17.8cum sensissent ea moueri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.

1.17.9decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, ui adempta: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt.

1.17.10tum interrex contione aduocata, 'quod bonum, faustum felixque sit' inquit, 'Quirites, regem create: ita patribus uisum est. patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis,

1.17.11auctores fient.' adeo id gratum plebi fuit ut, ne uicti beneficio uiderentur, id modo sciscerent iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

ch. 18 1.18.1 inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis diuini atque humani iuris.

1.18.2auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemulantium studia coetus habuisse constat.

1.18.3ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi exciuisset? quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque peruenisset?

1.18.4suopte igitur ingenio temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi ueterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.17.3 Liv. 1.17.11 (English) >>Liv. 1.18.7

Powered by PhiloLogic