Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.16.5 | Liv. 1.17.5 (English) | >>Liv. 1.18.2 |
1.17.2oriundi ab Sabinis , ne quia post Tati mortem ab sua parte
non erat regnatum , in societate aequa possessionem imperii
amitterent , sui corporis creari regem uolebant : Romani
ueteres peregrinum regem aspernabantur .
in uariis uoluntatibus
regnari tamen omnes uolebant , libertatis dulcedine
nondum experta .
timor deinde patres incessit ne ciuitatem
sine imperio , exercitum sine duce , multarum circa ciuitatium
inritatis animis , uis aliqua externa adoriretur . et esse igitur
aliquod caput placebat , et nemo alteri concedere in animum
inducebat .
ita rem inter se centum patres , decem decuriis
factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae
rerum praeessent consociant .
decem imperitabant : unus
cum insignibus imperii et lictoribus erat : quinque dierum
spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat ,
annuumque interuallum regni fuit . id ab re quod nunc
quoque tenet nomen interregnum appellatum .
fremere
deinde plebs multiplicatam seruitutem , centum pro uno
dominos factos ; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum
uidebantur passuri .
cum sensissent ea moueri patres ,
offerendum ultro rati quod amissuri erant , ita gratiam ineunt
summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris
quam detinerent .
decreuerunt enim ut cum populus regem
iussisset , id sic ratum esset si patres auctores fierent . hodie
quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem
ius , ui adempta : priusquam populus suffragium ineat , in
incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt .
1.17.3
1.17.4
1.17.5
1.17.6
1.17.7
1.17.8
1.17.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.16.5 | Liv. 1.17.5 (English) | >>Liv. 1.18.2 |