Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.16.5 Liv. 1.17.6 (English) >>Liv. 1.18.2

1.17.2oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani ueteres peregrinum regem aspernabantur.

1.17.3in uariis uoluntatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine nondum experta.

1.17.4timor deinde patres incessit ne ciuitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat.

1.17.5ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant.

1.17.6decem imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque interuallum regni fuit. id ab re quod nunc quoque tenet nomen interregnum appellatum.

1.17.7fremere deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum uidebantur passuri.

1.17.8cum sensissent ea moueri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.

1.17.9decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, ui adempta: priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.16.5 Liv. 1.17.6 (English) >>Liv. 1.18.2

Powered by PhiloLogic