1.17.11auctores fient.' adeo id gratum plebi fuit ut,
ne uicti beneficio uiderentur, id modo sciscerent iuberentque
ut senatus decerneret qui Romae regnaret.
ch. 18
1.18.1
inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili
erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in
illa quisquam esse aetate poterat, omnis diuini atque humani
iuris.
1.18.2auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso
Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante
Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora
circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemulantium
studia coetus habuisse constat.
1.18.3ex quibus locis,
etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut
quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi
exciuisset? quoue praesidio unus per tot gentes dissonas
sermone moribusque peruenisset?
1.18.4suopte igitur ingenio
temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instructumque
non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac
tristi ueterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius
fuit.
1.18.5audito nomine Numae patres Romani,
quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto uidebantur,
tamen neque se quisquam nec factionis suae alium
nec denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro
ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum
decernunt.
1.18.6accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda
regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. inde
ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque
sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem
uersus consedit.