Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.18.2 Liv. 1.19.1 (English) >>Liv. 1.19.7

1.18.7augur ad laeuam eius capite uelato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas ad septentrionem esse dixit;

1.18.8signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est:

1.18.9Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, ut tu signa

1.18.10nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.' tum peregit uerbis auspicia quae mitti uellet. quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.

ch. 19 1.19.1 qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.

1.19.2quibus cum inter bella adsuescere uideret non possequippe efferari militia animos—, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse ciuitatem,

1.19.3clausus pacatos circa omnes populos significaret.—bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut uideremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.—

1.19.4clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.18.2 Liv. 1.19.1 (English) >>Liv. 1.19.7

Powered by PhiloLogic