1.1.8postquam audierit
multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae
et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque
urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis
uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data
fidem futurae amicitiae sanxisse.
1.1.9inde foedus ictum inter
duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud
Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos
domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium
data.
1.1.10ea res utique Troianis spem adfirmat tandem
stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt;
1.1.11Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis
quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium
parentes dixere nomen.
ch. 2
1.2.1
bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus
rex Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae
fuerat, praelatum sibi aduenam aegre patiens simul Aeneae
Latinoque bellum intulerat.
1.2.2neutra acies laeta ex eo certamine
abiit: uicti Rutuli: uictores Aborigines Troianique
ducem Latinum amisere.
1.2.3inde Turnus Rutulique diffisi
rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem
eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans,
iam inde ab initio minime laetus nouae origine urbis
et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem
Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma Rutulis
iunxit.
1.2.4Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos
Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed
etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem
appellauit;