Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.1.9 Liv. 1.2.6 (English) >>Liv. 1.3.8

1.2.4Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit;

1.2.5nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit.

1.2.6secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum flumen: Iouem indigetem appellant.

ch. 3 1.3.1 nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebritanta indoles in Lauinia eratres Latina et regnum auitum paternumque puero stetit.

1.3.2haud ambigamquis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?— hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.

1.3.3is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genituscerte natum Aenea constatabundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.1.9 Liv. 1.2.6 (English) >>Liv. 1.3.8

Powered by PhiloLogic