ch. 20
1.20.1
tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam
ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem
flaminem pertinent.
1.20.2sed quia in ciuitate bellicosa plures
Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque
ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem
Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et
curuli regia sella adornauit. huic duos flamines adiecit,
Marti unum,
1.20.3alterum Quirino, uirginesque Uestae legit, Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico
statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac
sanctas fecit.
1.20.4Salios item duodecim Marti Gradiuo legit,
tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum
pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur,
ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis
sollemnique saltatu iussit.
1.20.5pontificem deinde Numam
Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia
exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus,
ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus
pecunia erogaretur.
1.20.6cetera quoque omnia publica priuataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum
plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur;
1.20.7nec caelestes modo
caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes
ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue
quo uisu missa susciperentur atque curarentur. ad ea elicienda
ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino
dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.