1.19.5qui cum descendere
ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat
sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se monitu
quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes
suos cuique deorum praeficere.
1.19.6atque omnium primum ad
cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia
tricenos dies singulis mensibus luna non explet desuntque sex
dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis
mensibus interponendis ita dispensauit, ut uicesimo anno ad
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum
spatiis dies congruerent.
1.19.7idem nefastos dies fastosque fecit
quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
ch. 20
1.20.1
tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam
ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem
flaminem pertinent.
1.20.2sed quia in ciuitate bellicosa plures
Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque
ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem
Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et
curuli regia sella adornauit. huic duos flamines adiecit,
Marti unum,
1.20.3alterum Quirino, uirginesque Uestae legit, Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico
statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac
sanctas fecit.
1.20.4Salios item duodecim Marti Gradiuo legit,
tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum
pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur,
ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis
sollemnique saltatu iussit.