Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.19.5 | Liv. 1.20.6 (English) | >>Liv. 1.21.4 |
1.20.3alterum Quirino , uirginesque Uestae legit , Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum .
his ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico
statuit ; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac
sanctas fecit .
Salios item duodecim Marti Gradiuo legit ,
tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum
pectori tegumen ; caelestiaque arma , quae ancilia appellantur ,
ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis
sollemnique saltatu iussit .
pontificem deinde Numam
Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia
exscripta exsignataque attribuit , quibus hostiis , quibus diebus ,
ad quae templa sacra fierent , atque unde in eos sumptus
pecunia erogaretur .
cetera quoque omnia publica priuataque
sacra pontificis scitis subiecit , ut esset quo consultum
plebes ueniret , ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur ;
1.20.7nec caelestes modo
caerimonias , sed iusta quoque funebria placandosque manes
ut idem pontifex edoceret , quaeque prodigia fulminibus alioue
quo uisu missa susciperentur atque curarentur . ad ea elicienda
ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino
dicauit deumque consuluit auguriis , quae suscipienda essent .
1.20.4
1.20.5
1.20.6
ch. 21
1.21.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.19.5 | Liv. 1.20.6 (English) | >>Liv. 1.21.4 |