1.20.5pontificem deinde Numam
Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia
exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus,
ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus
pecunia erogaretur.
1.20.6cetera quoque omnia publica priuataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum
plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur;
1.20.7nec caelestes modo
caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes
ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue
quo uisu missa susciperentur atque curarentur. ad ea elicienda
ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino
dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
ch. 21
1.21.1
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a
ui et armis conuersa, et animi aliquid agendo occupati erant,
et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis
caeleste numen uideretur, ea pietate omnium pectora imbuerat
ut fides ac ius iurandum †proximo† legum ac poenarum
metu ciuitatem regerent.
1.21.2et cum ipsi se homines in regis
uelut unici exempli mores formarent, tum finitimi etiam
populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad
sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecundiam
adducti sunt, ut ciuitatem totam in cultum uersam
deorum uiolari ducerent nefas.
1.21.3lucus erat quem medium ex
opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe
Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat,
Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum
coniuge sua Egeria essent.