Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.20.4 | Liv. 1.21.3 (English) | >>Liv. 1.22.3 |
1.21.1
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a
ui et armis conuersa , et animi aliquid agendo occupati erant ,
et deorum adsidua insidens cura , cum interesse rebus humanis
caeleste numen uideretur , ea pietate omnium pectora imbuerat
ut fides ac ius iurandum †proximo † legum ac poenarum
metu ciuitatem regerent .
et cum ipsi se homines in regis
uelut unici exempli mores formarent , tum finitimi etiam
populi , qui antea castra non urbem positam in medio ad
sollicitandam omnium pacem crediderant , in eam uerecundiam
adducti sunt , ut ciuitatem totam in cultum uersam
deorum uiolari ducerent nefas .
lucus erat quem medium ex
opaco specu fons perenni rigabat aqua . quo quia se persaepe
Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat ,
Camenis eum lucum sacrauit , quod earum ibi concilia cum
coniuge sua Egeria essent .
et [soli ] Fidei sollemne instituit .
ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque
ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere , significantes
fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris
sacratam esse .
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis
quae Argeos pontifices uocant dedicauit . omnium tamen
maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus
haud minor pacis quam regni .
ita duo deinceps reges , alius
alia uia , ille bello , hic pace , ciuitatem auxerunt . Romulus
septem et triginta regnauit annos , Numa tres et quadraginta .
cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat
ciuitas .
1.21.2
1.21.3
1.21.4
1.21.5
1.21.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.20.4 | Liv. 1.21.3 (English) | >>Liv. 1.22.3 |